Exempla antiqua

Classical and Medieval Latin examples for learners

Dum (indicative) roundup

Manē dum scribit.

Plautus, Bacchides 737

Manē dum narrō .

Plautus, Miles Gloriosus 1404

da mī sāvium, dum illīc bibit.

Plautus, Stichus 764
  = mihi
suāvium, -ī, n.   a kiss
illīc   there

Hominēs dum docent discunt.  

Seneca Epistulae Morales ad Lucilium 7.1.1

tetigit calicem clanculum,/ dum misit nardum in amphoram cellarius.

Plautus, Miles Gloriosus 823

tangō, tangere, tetigī, tactus   to touch
calix, calicis, m.    (wine) cup, goblet
clanculum secretly
nardus, -i, m.   nard [a plant]; oil derived from the plant
cellarius, -i, m.   steward, butler

The Tullianum

Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus.

Sallust, Catiline 55

 

Martial 14.36

Ferramenta tonsoria
Tondendīs haec arma tibi sunt apta capillīs;
unguibus hic longīs utilis, illa genīs.


aptus + dat.

Similarity of humans and animals

Cicero, De natura deorum 1.97

Quid, canis nonne similis lupo?—atque, ut Ennius,
simia quam similis turpissima bestia nobis!—

Varro, De lingua Latina 10.4

Sic dicitur similis homo homini, equus equo, et dissimilis homo equo

 


(dis)similis + dative

Caesar constructs a wall and ditch

Caesar, Bellum Gallicum 1.8

Interea ea legione quam secum habebat, militibusque qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum decem novem murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit.


Very little of this vocab will be known by Shelmerdine 12

Could leave out relative clauses

Interea ea legione militibusque, a lacu Lemanno ad montem Iuram, milia passuum decem novem murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit.